CHABLASII

CHABLASII
CHABLASII
Arabiae populi Nabathaeis proximi. Dionysius. De nomine Bochartus, Phaleg. l. 4. c. 11. Sabthae succedit Chavila Ptolemaeo prorsus ignora, ceteris non item; quam vis nomine tam deformatô, ut pene fugiat perspicacissimos. Nam pro Chavilaeis Eratosthenes habet Chaulothaeos, apud Strabon. l. 16. Dionysius Chablasios, Festus Avienus Chaulasios: Priscianus Chalbasios. Plinius, l. 5. c. 11. omnium optime Chaveleos. scripserat, quod scribarum imperitia mutavit in Chaucleos. Nimirum deducit ab Ebraeo Chavila. De situ, Eratosthenes apud Strabonem dicit, Felicis Arabiae ab Heroum urbe Babylonem usque adiacere Nabathaeos, Chaulotaeos et Agraeos. In Dionysio iidem populi a Libano ad mare Persicum codem ordine proponuntur, Nabataei nimirum, et Chablasii, et Agrees.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Histoire de la Savoie au Moyen Âge — Histoire de la Savoie Antiquité La Savoie dans l Antiquité Sapaudie Moyen Âge …   Wikipédia en Français

  • ANTUATES — populi circa Rhodanum, finitimi Allobrogibus et Genevae. Vide Nantuates. Ita enim legendum videtur. Hodie provinc. est Sabaudiae, cum titulo Ducatus. Comprehendit Balliviatus de Termer et Gaillard, cum terris S. Victoris, et Capituli. Vulgo le… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SABAUDIA — regio ampla Galliae Narbonensis ubi olim Allobrogum pars Borealis et Centrones. Habet a Septentrione Lacum Lemanum, et Rhodanum, ab Occidente Rhodanum, a Meridie Delphinatum, ab Ortu Pedemontium et Valesiam, a quibus Alpibus separatur. Sub… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”